

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 3: Versus 18
Fructus autem.Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit:In pace seminatur.Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter praedicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et praeparatur in pace aeternae beatitudinis fructus, id est merces justitiae, quae pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat aeternam pacem, quasi fructum hujus seminis.